monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 5
Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas, revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere Presbyteri, si Episcopatus, te vel opus, vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis; ET ALIORUM salutem, fac lucrum animae tuae. Sin autem cupis esse, quod diceris Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam. Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, Episcopi et Presbyteri habeant in exemplum Apostolos, et Apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Iulianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Ieremiam voce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Hoc reor et septuagesimi Psalmi titulum significare: Filiorum Ionadab: et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt. Iste est Ionadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Ieu. Et huius filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldaici exercitus, Ierosolymam intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi.